Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 7

Precedente Successiva

et vices virtutum agentium. Unde opinatur Anax. omnia in Chaos
versari, et ex homiomeria nasci, et in omiomeriam reverti. Verus est
sermo eius in hoc quod cum res non fiant ex eo quod non est, fiant ex
eo quod est: at nequaquam asserendum erat, eodem praeesse modo
quo fit omne, atque latere, et deinde patefieri. Sed enim fit ignis ex
ligno, qui non est ignis, sed aliud, magis autem ex ligno quam ex lapide,
quoniam illud dispositum est magis a calore. Disponi enim est partem
habere rei faciendae ut in Metaph. declaratum est. At confricatus
lapis, sicut et lignum emittit ignem, magis autem silex, quoniam
plus ignis absconditi habet: quod odor sulfureus et cinis scintillarum
ostendit.
Fallitur Arist. quod motus generet calorem: nam plures et
strenuiores plagae minus ignis educunt ex aliis lapidibus ergo praeest,
et non fit a motu, sed materia in qua sopitus, adstrictusque est ignis, percussa
relaxatur, calorque vim se manifestandi et effundendi cum particulis
accendibilibus nanciscitur. Motum autem non posse generare calorem,
sed iuvare latentem, probatum est in Phys. et sagittas et pilas
sclopetorum a motu non accendi, sed potius frigescere, ibidem ostendimus.
Nullum ergo ens dat, quod non habet.
Et quidem creatio esset
non generatio, si ex non ente sui quid fieret, ut anima humana quamvis
intra corpus et in materia. Formae ergo activae ab activis sunt causis
sese multiplicantibus, ut ars et natura docent. Quamvis S.August. asserat
omnium rerum semina occulta extare ab initio: Unde videtur Anax.
favere: nihilominus de antiquissimis dispositionibus interpretandus
est. Stultitiam illorum qui ex non corpore faciunt corpus, alibi reprobavimus.
Ergo sensitivae res continuo factae, sensitiva elementa esse
declarant, omniaque ex eis producta. Quod et optimus Telesius docet:
et Thales Milesius exemplo magnetis probavit, et Hippocr. in Periarchum
calori sensum omnemque cognitivam largitur vim. Et S. Clemens
Rom. introducit Simonem Petrum loquentem ad Simonem
Magum , quod ubi est ordo, et ratio, ibi est sensus; et quia omnis planta,
animal, lapis et alia, ordine ac ratione constituuntur, sensum habeant.
Omnes item creaturae creatorem laudant, eique obediunt, teste
Sap.

et Eccl. David autem omnes invitat ad laudem eius et Daniel :
quoniam sensu naturali illum agnoscunt, cum intimus sit ipsis: dum esse
gaudent, et non esse oderunt; et vita laetantur; laetitia autem est laetissimi
Dei, testante Apostolo. Ex S. Scripturae , et S. Patrum dogmatis sensum
inesse rebus cunctis, in Defens. huius libri, vide. At quo videamus,
num res a causa externa ad propria operationes impellantur, ut forte
Anax. parat a mente, et Avice. a colcodea, et Alex. ab intellectu agere:
Oportet declarare quid sensus sit, et quomodo omnis forma sensitiva
sit.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche